1. Jesus autem perrexit in montem Oliveti

2. et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos

3. adducunt autem scribæ et Pharisæi mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio

4. et dixerunt ei magister hæc mulier modo deprehensa est in adulterio

5. in lege autem Moses mandavit nobis hujusmodi lapidare tu ergo quid dicis

6. hæc autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Jesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra

7. cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat

8. et iterum se inclinans scribebat in terra

9. audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans

10. erigens autem se Jesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te condemnavit

11. quæ dixit nemo Domine dixit autem Jesus nec ego te condemnabo vade et amplius jam noli peccare

12. iterum ergo locutus est eis Jesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitæ

13. dixerunt ergo ei Pharisæi tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum

14. respondit Jesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado

15. vos secundum carnem judicatis ego non judico quemquam

16. et si judico ego judicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater

17. et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est

18. ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater

19. dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Jesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis

20. hæc verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora ejus

21. dixit ergo iterum eis Jesus ego vado et quæretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire

22. dicebant ergo Judæi numquid interficiet semet ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venire

23. et dicebat eis vos de deorsum estis ego de supernis sum vos de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo

24. dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro

25. dicebant ergo ei tu quis es dixit eis Jesus principium quia et loquor vobis

26. multa habeo de vobis loqui et judicare sed qui misit me verax est et ego quæ audivi ab eo hæc loquor in mundo

27. et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat

28. dixit ergo eis Jesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me Pater hæc loquor

29. et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego quæ placita sunt ei facio semper

30. hæc illo loquente multi crediderunt in eum

31. dicebat ergo Jesus ad eos qui crediderunt ei Judæos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis

32. et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos

33. responderunt ei semen Abrahæ sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis

34. respondit eis Jesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati

35. servus autem non manet in domo in æternum filius manet in æternum

36. si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis

37. scio quia filii Abrahæ estis sed quæritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis

38. ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quæ vidistis apud patrem vestrum facitis

39. responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Jesus si filii Abrahæ estis opera Abrahæ facite

40. nunc autem quæritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit

41. vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum

42. dixit ergo eis Jesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit

43. quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum

44. vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater ejus

45. ego autem quia veritatem dico non creditis mihi

46. quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi

47. qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis

48. responderunt igitur Judæi et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et dæmonium habes

49. respondit Jesus ego dæmonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me

50. ego autem non quæro gloriam meam est qui quærit et judicat

51. amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in æternum

52. dixerunt ergo Judæi nunc cognovimus quia dæmonium habes Abraham mortuus est et prophetæ et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in æternum

53. numquid tu major es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetæ mortui sunt quem te ipsum facis

54. respondit Jesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est

55. et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem ejus servo

56. Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est

57. dixerunt ergo Judæi ad eum quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti

58. dixit eis Jesus amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum

59. tulerunt ergo lapides ut jacerent in eum Jesus autem abscondit se et exivit de templo





“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina