pronađen 2039 Rezultati za: testimonium Domini
non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hac gratia quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram (Epistula II ad Corinthios 8, 19)
Deus et Pater Domini Jesu scit qui est benedictus in sæcula quod non mentior (Epistula II ad Corinthios 11, 31)
si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et revelationes Domini (Epistula II ad Corinthios 12, 1)
gratia Domini nostri Jesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen (Epistula II ad Corinthios 13, 13)
alium autem apostolorum vidi neminem nisi Jacobum fratrem Domini (Epistula ad Galatas 1, 19)
ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi (Epistula ad Galatas 4, 15)
mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo (Epistula ad Galatas 6, 14)
gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro fratres amen (Epistula ad Galatas 6, 18)
benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cælestibus in Christo (Epistula ad Ephesios 1, 3)
ut Deus Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus (Epistula ad Ephesios 1, 17)
hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi (Epistula ad Ephesios 3, 14)
propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quæ sit voluntas Domini (Epistula ad Ephesios 5, 17)