1. hujus rei gratia ego Paulus vinctus Christi Jesu pro vobis gentibus

2. si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei quæ data est mihi in vobis

3. quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi

4. prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi

5. quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu

6. esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Jesu per evangelium

7. cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus

8. mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi

9. et inluminare omnes quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo qui omnia creavit

10. ut innotescat principibus et potestatibus in cælestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei

11. secundum præfinitionem sæculorum quam fecit in Christo Jesu Domino nostro

12. in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem ejus

13. propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quæ est gloria vestra

14. hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi

15. ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur

16. ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ virtute corroborari per Spiritum ejus in interiore homine

17. habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati

18. ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quæ sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum

19. scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei

20. ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quæ operatur in nobis

21. ipsi gloria in ecclesia et in Christo Jesu in omnes generationes sæculi sæculorum amen





“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina