pronađen 100 Rezultati za: prophetæ

  • et tulit Ananias propheta catenam de collo Hieremiæ prophetæ et confregit eam (Liber Ieremiae 28, 10)

  • et abiit Hieremias prophetes in viam suam et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam confregit Ananias propheta catenam de collo Hieremiæ prophetæ dicens (Liber Ieremiae 28, 12)

  • hæc enim dicit Dominus exercituum Deus Israël non vos inducant prophetæ vestri qui sunt in medio vestrum et divini vestri et ne adtendatis ad somnia vestra quæ vos somniatis (Liber Ieremiae 29, 8)

  • legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Hieremiæ prophetæ (Liber Ieremiae 29, 29)

  • propter malitiam filiorum Israël et filiorum Juda quam fecerunt ad iracundiam me provocantes ipsi et reges eorum principes eorum et sacerdotes et prophetæ eorum vir Juda et habitatores Hierusalem (Liber Ieremiae 32, 32)

  • et non obœdivit ipse et servi ejus et populus terræ verbis Domini quæ locutus est in manu Hieremiæ prophetæ (Liber Ieremiae 37, 2)

  • ubi sunt prophetæ vestri qui prophetabant vobis et dicebant non veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc (Liber Ieremiae 37, 18)

  • verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldeorum in manu Hieremiæ prophetæ (Liber Ieremiae 50, 1)

  • TETH defixæ sunt in terra portæ ejus perdidit et contrivit vectes ejus regem ejus et principes ejus in gentibus non est lex et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino (Lamentationes 2, 9)

  • NUN prophetæ tui viderunt tibi falsa et stulta nec aperiebant iniquitatem tuam ut te ad pænitentiam provocarent viderunt autem tibi adsumptiones falsas et ejectiones (Lamentationes 2, 14)

  • quasi vulpes in desertis prophetæ tui Israël erant (Prophetia Ezechielis 13, 4)

  • prophetæ Israël qui prophetant ad Hierusalem et vident ei visionem pacis et non est pax ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 13, 16)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina