pronađen 100 Rezultati za: prophetæ

  • prophetæ fuerunt in ventum et responsum non fuit in eis hæc ergo evenient illis (Liber Ieremiae 5, 13)

  • prophetæ prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet in novissimo ejus (Liber Ieremiae 5, 31)

  • et dixi a a a Domine Deus prophetæ dicunt eis non videbitis gladium et famis non erit in vobis sed pacem veram dabit vobis in loco isto (Liber Ieremiae 14, 13)

  • et dixit Dominus ad me falso prophetæ vaticinantur in nomine meo non misi eos et non præcepi eis neque locutus sum ad eos visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis (Liber Ieremiae 14, 14)

  • ideo hæc dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac in gladio et fame consumentur prophetæ illi (Liber Ieremiae 14, 15)

  • audivi quæ dixerunt prophetæ prophetantes in nomine meo mendacium atque dicentes somniavi somniavi (Liber Ieremiae 23, 25)

  • et audierunt sacerdotes et prophetæ et omnis populus Hieremiam loquentem verba hæc in domo Domini (Liber Ieremiae 26, 7)

  • cumque conplesset Hieremias loquens omnia quæ præceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum adprehenderunt eum sacerdotes et prophetæ et omnis populus dicens morte morietur (Liber Ieremiae 26, 8)

  • et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes et ad omnem populum dicentes judicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestris (Liber Ieremiae 26, 11)

  • quia non misi eos ait Dominus et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter ut eiciant vos et pereatis tam vos quam prophetæ qui vaticinantur vobis (Liber Ieremiae 27, 15)

  • et si prophetæ sunt et est verbum Domini in eis occurrant Domino exercituum ut non veniant vasa quæ derelicta fuerant in domum Domini et in domum regis Juda et in Hierusalem in Babylonem (Liber Ieremiae 27, 18)

  • prophetæ qui fuerunt ante me et te ab initio et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de prœlio et de adflictione et de fame (Liber Ieremiae 28, 8)


“O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina