pronađen 1194 Rezultati za: promissa terra
cælum et terra transibunt verba autem mea non transient (Evangelium secundum Lucam 21, 33)
erat autem fere hora sexta et tenebræ factæ sunt in universa terra usque in nonam horam (Evangelium secundum Lucam 23, 44)
qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de cælo venit supra omnes est (Evangelium secundum Ioannem 3, 31)
hæc autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Jesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra (Evangelium secundum Ioannem 8, 6)
et iterum se inclinans scribebat in terra (Evangelium secundum Ioannem 8, 8)
et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum (Evangelium secundum Ioannem 12, 32)
alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium (Evangelium secundum Ioannem 21, 8)
et dabo prodigia in cælo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi (Actus Apostolorum 2, 19)
et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero (Actus Apostolorum 7, 3)
tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater ejus transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis (Actus Apostolorum 7, 4)
locutus est autem Deus quia erit semen ejus accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis (Actus Apostolorum 7, 6)
fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos (Actus Apostolorum 7, 29)