pronađen 59 Rezultati za: fugerunt

  • filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem reversusque est Joab a filiis Ammon et venit Hierusalem (Liber II Samuelis 10, 14)

  • fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut præceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt (Liber II Samuelis 13, 29)

  • fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et cecidit murus super viginti septem milia hominum qui remanserant porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculum (Liber I Regum 20, 30)

  • perrexeruntque in castra Israël porro consurgens Israël percussit Moab at illi fugerunt coram eis venerunt igitur qui vicerant et percusserunt Moab (Liber II Regum 3, 24)

  • surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt tentoria sua et equos et asinos in castris fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes (Liber II Regum 7, 7)

  • percussusque est Juda coram Israël et fugerunt unusquisque in tabernacula sua (Liber II Regum 14, 12)

  • et interrupta est civitas et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portæ quæ est inter duplicem murum ad hortum regis porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem fugit itaque per viam quæ ducit ad campestria solitudinis (Liber II Regum 25, 4)

  • quod cum vidissent viri Israël qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis ejus mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis (Liber I Paralipomenon 10, 7)

  • porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus et ingressi sunt civitatem reversusque est etiam Joab in Hierusalem (Liber I Paralipomenon 19, 15)

  • dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum (Liber Iob 9, 25)

  • super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me (Liber Psalmorum 30, 12)

  • et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati ejus reliquerunt eam (Liber I Maccabaeorum 1, 40)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina