pronađen 265 Rezultati za: fornicata idololatria Moab et sacrificium
qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum visitationis eorum dicit Dominus (Liber Ieremiae 48, 44)
in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus (Liber Ieremiae 48, 45)
væ tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem (Liber Ieremiae 48, 46)
et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus hucusque judicia Moab (Liber Ieremiae 48, 47)
et habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in nomine tuo et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti ut ejus fieres (Prophetia Ezechielis 16, 15)
et sumens de vestimentis meis fecisti tibi excelsa hinc inde consuta et fornicata es super eis sicut non est factum neque futurum est (Prophetia Ezechielis 16, 16)
et tulisti vasa decoris tui de auro meo et argento meo quæ dedi tibi et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in eis (Prophetia Ezechielis 16, 17)
et fornicata es cum filiis Ægypti vicinis tuis magnarum carnium et multiplicasti fornicationem tuam ad inritandum me (Prophetia Ezechielis 16, 26)
et fornicata es in filiis Assyriorum eo quod necdum fueris expleta et postquam fornicata es nec sic es satiata (Prophetia Ezechielis 16, 28)
fornicata est igitur Oolla super me et insanivit in amatores suos in Assyrios propinquantes (Prophetia Ezechielis 23, 5)
multiplicavit enim fornicationes suas recordans dies adulescentiæ suæ quibus fornicata est in terra Ægypti (Prophetia Ezechielis 23, 19)
fecerunt hæc tibi quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis eorum (Prophetia Ezechielis 23, 30)