pronađen 265 Rezultati za: fornicata idololatria Moab et sacrificium
relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis (Liber Ieremiae 48, 28)
audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem ejus et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius (Liber Ieremiae 48, 29)
ideo super Moab hejulabo et ad Moab universam clamabo ad viros muri fictilis lamentantes (Liber Ieremiae 48, 31)
ablata est lætitia et exultatio de Carmelo et de terra Moab et vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit (Liber Ieremiae 48, 33)
et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis et sacrificantem diis ejus (Liber Ieremiae 48, 35)
propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit idcirco perierunt (Liber Ieremiae 48, 36)
super omnia tecta Moab et in plateis ejus omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus (Liber Ieremiae 48, 38)
quomodo victa est et ululaverunt quomodo dejecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suo (Liber Ieremiae 48, 39)
hæc dicit Dominus ecce quasi aquila evolabit et extendet alas suas ad Moab (Liber Ieremiae 48, 40)
capta est Carioth et munitiones conprehensæ sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis (Liber Ieremiae 48, 41)
et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus est (Liber Ieremiae 48, 42)
pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait Dominus (Liber Ieremiae 48, 43)