pronađen 265 Rezultati za: fornicata idololatria Moab et sacrificium

  • cor meum ad Moab clamabit vectes ejus usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt (Liber Isaiae 15, 5)

  • quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim ululatus ejus et usque ad puteum Helim clamor ejus (Liber Isaiae 15, 8)

  • quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terræ (Liber Isaiae 15, 9)

  • et erit sicut avis fugiens et pulli de nido avolantes sic erunt filiæ Moab in transcensu Arnon (Liber Isaiae 16, 2)

  • habitabunt apud te profugi mei Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris finitus est enim pulvis consummatus est miser defecit qui conculcabat terram (Liber Isaiae 16, 4)

  • audivimus superbiam Moab superbus est valde superbia ejus et arrogantia ejus et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus (Liber Isaiae 16, 6)

  • idcirco ululabit Moab ad Moab universus ululabit his qui lætantur super muro cocti lateris loquimini plagas suas (Liber Isaiae 16, 7)

  • super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit et viscera mea ad murum cocti lateris (Liber Isaiae 16, 11)

  • et erit cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis ingredietur ad sancta sua ut obsecret et non valebit (Liber Isaiae 16, 12)

  • hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc (Liber Isaiae 16, 13)

  • et nunc locutus est Dominus dicens in tribus annis quasi anni mercennarii auferetur gloria Moab super omni populo multo et relinquetur parvus et modicus nequaquam multus (Liber Isaiae 16, 14)

  • quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleæ in plaustro (Liber Isaiae 25, 10)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina