pronađen 195 Rezultati za: fecerunt

  • reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum (Liber Ieremiae 11, 10)

  • et Dominus exercituum qui plantavit te locutus est super te malum pro malis domus Israël et domus Juda quæ fecerunt sibi ad inritandum me libantes Baali (Liber Ieremiae 11, 17)

  • non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in die qua adprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Ægypti pactum quod irritum fecerunt et ego dominatus sum eorum dicit Dominus (Liber Ieremiae 31, 32)

  • hæc dicit Dominus si mensurari potuerint cæli sursum et investigari fundamenta terræ deorsum et ego abiciam universum semen Israël propter omnia quæ fecerunt dicit Dominus (Liber Ieremiae 31, 37)

  • et ingressi sunt et possederunt eam et non obœdierunt voci tuæ et in lege tua non ambulaverunt omnia quæ mandasti eis ut facerent non fecerunt et evenerunt eis omnia mala hæc (Liber Ieremiae 32, 23)

  • propter malitiam filiorum Israël et filiorum Juda quam fecerunt ad iracundiam me provocantes ipsi et reges eorum principes eorum et sacerdotes et prophetæ eorum vir Juda et habitatores Hierusalem (Liber Ieremiae 32, 32)

  • propter malitiam quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent et irent et sacrificarent et colerent deos alienos quos nesciebant et illi et vos et patres vestri (Liber Ieremiae 44, 3)

  • numquid obliti estis mala patrum vestrorum et mala regum Juda et mala uxorum ejus et mala vestra et mala uxorum vestrarum quæ fecerunt in terra Juda et in regionibus Hierusalem (Liber Ieremiae 44, 9)

  • et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeæ omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus (Liber Ieremiae 51, 24)

  • et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me et oculos eorum fornicantes post idola sua et displicebunt sibimet super malis quæ fecerunt in universis abominationibus suis (Prophetia Ezechielis 6, 9)

  • et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo propter hoc dedi eis illud in inmunditiam (Prophetia Ezechielis 7, 20)

  • et dixit ad me certe vidisti fili hominis numquid leve est hoc domui Juda ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic quia replentes terram iniquitate conversi sunt ad inritandum me et ecce adplicant ramum ad nares suas (Prophetia Ezechielis 8, 17)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina