pronađen 195 Rezultati za: fecerunt

  • Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens (Liber Isaiae 19, 14)

  • in die enim illa abiciet vir idola argenti sui et idola auri sui quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum (Liber Isaiae 31, 7)

  • ecce tu audisti omnia quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris liberari (Liber Isaiae 37, 11)

  • vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum (Liber Isaiae 37, 18)

  • prædixi tibi ex tunc antequam venirent indicavi tibi ne forte diceres idola mea fecerunt hæc et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista (Liber Isaiae 48, 5)

  • vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum Israël quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei sui (Liber Ieremiae 3, 21)

  • viæ tuæ et cogitationes tuæ fecerunt hæc tibi ista malitia tua quia amara quia tetigit cor tuum (Liber Ieremiae 4, 18)

  • confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suæ corruent dicit Dominus (Liber Ieremiae 6, 15)

  • quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis dicit Dominus posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam (Liber Ieremiae 7, 30)

  • confusi sunt quia abominationem fecerunt quinimmo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt idcirco cadent inter corruentes in tempore visitationis suæ corruent dicit Dominus (Liber Ieremiae 8, 12)

  • sic ergo dicetis eis dii qui cælos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quæ sub cælis sunt (Liber Ieremiae 10, 11)

  • et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod præcepi ut facerent et non fecerunt (Liber Ieremiae 11, 8)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina