pronađen 12 Rezultati za: congregabuntur

  • numquid ovium et boum multitudo cædetur ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient (Liber Numeri 11, 22)

  • tu autem lætaberis in filiis tuis quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum (Liber Thobis 13, 17)

  • et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur (Liber Isaiae 24, 22)

  • et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossæ plenæ fuerint de eo (Liber Isaiae 33, 4)

  • in tempore illo vocabunt Hierusalem solium Domini et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Hierusalem et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi (Liber Ieremiae 3, 17)

  • et congregabuntur filii Juda et filii Israël pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra quia magnus dies Hiezraël (Prophetia Osee 1, 11)

  • propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre cæli sed et pisces maris congregabuntur (Prophetia Osee 4, 3)

  • juxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suas (Prophetia Osee 10, 10)

  • sed et Judas pugnabit adversus Hierusalem et congregabuntur divitiæ omnium gentium in circuitu aurum et argentum et vestes multæ satis (Prophetia Zachariae 14, 14)

  • ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilæ (Evangelium secundum Matthaeum 24, 28)

  • et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis (Evangelium secundum Matthaeum 25, 32)

  • qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilæ (Evangelium secundum Lucam 17, 37)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina