pronađen 18 Rezultati za: Zelus

  • et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor ejus fumet et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia maledicta quæ scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen ejus sub cælo (Liber Deuteronomii 29, 20)

  • de Hierusalem quippe egredientur reliquiæ et quod salvetur de monte Sion zelus Domini exercituum faciet hoc (Liber II Regum 19, 31)

  • quoniam zelus domus tuæ comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me (Liber Psalmorum 68, 10)

  • usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus (Liber Psalmorum 78, 5)

  • tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei (Liber Psalmorum 118, 139)

  • et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universæ terræ suæ et omnes obœdiunt uni et non est invidia neque zelus inter eos (Liber I Maccabaeorum 8, 16)

  • quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ (Liber Proverbiorum 6, 34)

  • accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum (Liber Sapientiae 5, 18)

  • zelus et iracundia minuit dies et ante tempus senectam adducit cogitatus (Liber Ecclesiasticus 30, 26)

  • ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio (Liber Ecclesiasticus 40, 4)

  • multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum ejus ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc (Liber Isaiae 9, 7)

  • et auferetur zelus Ephraim et hostes Juda peribunt Ephraim non æmulabitur Judam et Judas non pugnabit contra Ephraim (Liber Isaiae 11, 13)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina