pronađen 2042 Rezultati za: Vocavit Deus
et nunc Domine omnipotens Deus Israël anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te (Liber Baruch 3, 1)
audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere nostri quia peccavimus ante te (Liber Baruch 3, 2)
Domine omnipotens Deus Israël audi nunc orationem mortuorum Israël et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala (Liber Baruch 3, 4)
quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine (Liber Baruch 3, 6)
et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster (Liber Baruch 3, 8)
non hos elegit Deus neque viam disciplinæ dedit illis et perierunt (Liber Baruch 3, 27)
qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obaudit illi in tremore (Liber Baruch 3, 33)
hic Deus noster non æstimabitur alius adversus eum (Liber Baruch 3, 36)
vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum (Liber Baruch 4, 9)
emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et jucunditate in sempiternum (Liber Baruch 4, 23)
Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub cælo est (Liber Baruch 5, 3)
constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in æqualitatem terræ ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei (Liber Baruch 5, 7)