pronađen 2185 Rezultati za: Vir
et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum quid hoc fecisti cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret quia indicaverat eis (Prophetia Ionae 1, 10)
et remigabant viri ut reverterentur ad aridam et non valebant quia mare ibat et intumescebat super eos (Prophetia Ionae 1, 13)
et clamaverunt ad Dominum et dixerunt quæsumus Domine ne pereamus in anima viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti (Prophetia Ionae 1, 14)
et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota (Prophetia Ionae 1, 16)
et crediderunt viri ninevitæ in Deo et prædicaverunt jejunium et vestiti sunt saccis a majore usque ad minorem (Prophetia Ionae 3, 5)
et operiantur saccis homines et jumenta et clament ad Dominum in fortitudine et convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quæ est in manibus eorum (Prophetia Ionae 3, 8)
et concupierunt agros et violenter tulerunt et domos rapuerunt et calumniabantur virum et domum ejus virum et hereditatem ejus (Prophetia Michaeae 2, 2)
utinam non essem vir habens spiritum et mendacium potius loquerer stillabo tibi in vinum et in ebrietatem et erit super quem stillatur populus iste (Prophetia Michaeae 2, 11)
verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini judicio et virtute ut adnuntiem Jacob scelus suum et Israël peccatum suum (Prophetia Michaeae 3, 8)
et sedebit vir subtus vineam suam et subtus ficum suam et non erit qui deterreat quia os Domini exercituum locutum est (Prophetia Michaeae 4, 4)
nunc vastaberis filia latronis obsidionem posuerunt super nos in virga percutient maxillam judicis Israël (Prophetia Michaeae 5, 1)
et erunt reliquiæ Jacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi stillæ super herbam quæ non expectat virum et non præstolatur filios hominum (Prophetia Michaeae 5, 7)