pronađen 12722 Rezultati za: Ut
Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non hujus creationis (Epistula ad Hebraeos 9, 11)
et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum prævaricationum quæ erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hereditatis (Epistula ad Hebraeos 9, 15)
necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis (Epistula ad Hebraeos 9, 23)
non enim in manufactis sanctis Jesus introjit exemplaria verorum sed in ipsum cælum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis (Epistula ad Hebraeos 9, 24)
neque ut sæpe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno (Epistula ad Hebraeos 9, 25)
alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione sæculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit (Epistula ad Hebraeos 9, 26)
et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem judicium (Epistula ad Hebraeos 9, 27)
sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem (Epistula ad Hebraeos 9, 28)
umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere (Epistula ad Hebraeos 10, 1)
ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi (Epistula ad Hebraeos 10, 5)
tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam (Epistula ad Hebraeos 10, 7)
tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat (Epistula ad Hebraeos 10, 9)
