Mosaico decorativo

Encontrados 12722 resultados para: Ut

  • Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non hujus creationis (Epistula ad Hebraeos 9, 11)

  • et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum prævaricationum quæ erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hereditatis (Epistula ad Hebraeos 9, 15)

  • necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis (Epistula ad Hebraeos 9, 23)

  • non enim in manufactis sanctis Jesus introjit exemplaria verorum sed in ipsum cælum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis (Epistula ad Hebraeos 9, 24)

  • neque ut sæpe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno (Epistula ad Hebraeos 9, 25)

  • alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione sæculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit (Epistula ad Hebraeos 9, 26)

  • et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem judicium (Epistula ad Hebraeos 9, 27)

  • sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem (Epistula ad Hebraeos 9, 28)

  • umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere (Epistula ad Hebraeos 10, 1)

  • ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi (Epistula ad Hebraeos 10, 5)

  • tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam (Epistula ad Hebraeos 10, 7)

  • tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat (Epistula ad Hebraeos 10, 9)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina