pronađen 12722 Rezultati za: Ut
non enim angelis subiecit orbem terræ futurum de quo loquimur (Epistula ad Hebraeos 2, 5)
testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es ejus aut filius hominis quoniam visitas eum (Epistula ad Hebraeos 2, 6)
omnia subiecisti sub pedibus ejus in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei (Epistula ad Hebraeos 2, 8)
eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Jesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem (Epistula ad Hebraeos 2, 9)
decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare (Epistula ad Hebraeos 2, 10)
quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum (Epistula ad Hebraeos 2, 14)
et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti (Epistula ad Hebraeos 2, 15)
unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi (Epistula ad Hebraeos 2, 17)
qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius (Epistula ad Hebraeos 3, 2)
omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus (Epistula ad Hebraeos 3, 4)
quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem ejus audieritis (Epistula ad Hebraeos 3, 7)
nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto (Epistula ad Hebraeos 3, 8)
