pronađen 1073 Rezultati za: Usque
habitavit ergo Josaphat in Hierusalem rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum (Liber II Paralipomenon 19, 4)
die autem quarto congregati sunt in valle Benedictionis etenim quoniam ibi benedixerant Domino vocaverunt locum illum vallis Benedictionis usque in præsentem diem (Liber II Paralipomenon 20, 26)
attamen rebellavit Edom ne esset sub dicione Juda usque ad hanc diem eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum (Liber II Paralipomenon 21, 10)
constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra usque ad partem templi sinistram coram altari et templo per circuitum regis (Liber II Paralipomenon 23, 10)
at ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad prœlium diffusus est in civitatibus Juda a Samaria usque Bethoron et interfectis tribus milibus diripuit prædam magnam (Liber II Paralipomenon 25, 13)
porro Amasiam regem Juda filium Joas filii Joachaz cepit Joas rex Israël in Bethsames et adduxit in Hierusalem destruxitque murum ejus a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis (Liber II Paralipomenon 25, 23)
pendebantque Ammanitæ munera Oziæ et divulgatum est nomen ejus usque ad introitum Ægypti propter crebras victorias (Liber II Paralipomenon 26, 8)
fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suæ et habitavit in domo separata plenus lepra ob quam et ejectus fuerat de domo Domini porro Joatham filius ejus rexit domum regis et judicabat populum terræ (Liber II Paralipomenon 26, 21)
et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israël de Bersabee usque Dan ut venirent et facerent phase Domino Deo Israël in Hierusalem multi enim non fecerant sicut lege præscriptum est (Liber II Paralipomenon 30, 5)
igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon illis inridentibus et subsannantibus eos (Liber II Paralipomenon 30, 10)
oraverunt igitur Ezechias rex et Esajas filius Amos prophetes adversum hanc blasphemiam ac vociferati sunt usque in cælum (Liber II Paralipomenon 32, 20)
in diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem et oravit Dominum exaudivitque eum et dedit ei signum (Liber II Paralipomenon 32, 24)