pronađen 1573 Rezultati za: Tui
qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et dæmonum vitulorumque quos fecerat (Liber II Paralipomenon 11, 15)
constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos ipsum enim regem facere cogitabat (Liber II Paralipomenon 11, 22)
congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial et prævaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat rudis et corde pavido nec potuit resistere eis (Liber II Paralipomenon 13, 7)
constituitque militum numeros in cunctis urbibus Judæ quæ erant vallatæ muris præsidiaque disposuit in terra Juda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus (Liber II Paralipomenon 17, 2)
dixitque rex Israël ad Josaphat mutabo habitum et sic ad pugnandum vadam tu autem induere vestibus tuis mutatoque rex Israël habitu venit ad bellum (Liber II Paralipomenon 18, 29)
constituitque judices terræ in cunctis civitatibus Juda munitis per singula loca (Liber II Paralipomenon 19, 5)
in Hierusalem quoque constituit Josaphat Levitas et sacerdotes et principes familiarum ex Israël ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus (Liber II Paralipomenon 19, 8)
nonne tu Deus noster interfecisti omnes habitatores terræ hujus coram populo tuo Israël et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum (Liber II Paralipomenon 20, 7)
deditque consilium populo et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis et antecederent exercitum ac voce consona dicerent confitemini Domino quoniam in æternum misericordia ejus (Liber II Paralipomenon 20, 21)
namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir ut interficerent et delerent eos cumque hoc opere perpetrassent etiam in semet ipsos versi mutuis concidere vulneribus (Liber II Paralipomenon 20, 23)
porro Judas cum venisset ad speculam quæ respicit solitudinem vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus nec superesse quemquam qui necem potuisset evadere (Liber II Paralipomenon 20, 24)
in diebus illis rebellavit Edom ne esset subditus Judæ et constituit sibi regem (Liber II Paralipomenon 21, 8)