pronađen 580 Rezultati za: Tuam
et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam (Liber Proverbiorum 23, 2)
præpara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea ædifices domum tuam (Liber Proverbiorum 24, 27)
causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles (Liber Proverbiorum 25, 9)
ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges (Liber Proverbiorum 31, 3)
ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum (Liber Ecclesiastes 5, 5)
bonum est te sustentare justum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit (Liber Ecclesiastes 7, 19)
in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis cæli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam (Liber Ecclesiastes 10, 20)
mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit (Liber Ecclesiastes 11, 6)
columba mea in foraminibus petræ in caverna maceriæ ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora (Canticum Canticorum 2, 14)
quæ habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam (Canticum Canticorum 8, 13)
et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt pariter (Liber Sapientiae 10, 20)
cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus judicantes et cum de nobis judicatur speremus misericordiam (Liber Sapientiae 12, 22)