pronađen 1217 Rezultati za: Tibi
dixit autem Samuhel ad Saul sine me et indicabo tibi quæ locutus sit Dominus ad me nocte dixitque ei loquere (Liber I Samuelis 15, 16)
et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam tibi quid facias et ungues quemcumque monstravero tibi (Liber I Samuelis 16, 3)
dixit autem Saul ad David ecce filia mea major Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et prœliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum (Liber I Samuelis 18, 17)
ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro ubicumque fueris et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque videro nuntiabo tibi (Liber I Samuelis 19, 3)
locutus est ergo Jonathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non peccavit tibi et opera ejus bona sunt tibi valde (Liber I Samuelis 19, 4)
et ait Jonathan ad David quodcumque dixerit mihi anima tua faciam tibi (Liber I Samuelis 20, 4)
et ait Jonathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut si certo cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te non adnuntiem tibi (Liber I Samuelis 20, 9)
responditque David ad Jonathan quis nuntiabit mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dure (Liber I Samuelis 20, 10)
ait Jonathan ad David Domine Deus Israël si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi fecero (Liber I Samuelis 20, 12)
si dixero puero ecce sagittæ intra te sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic locutus fuero puero ecce sagittæ ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus (Liber I Samuelis 20, 22)
et ait David ad Ahimelech sacerdotem rex præcepit mihi sermonem et dixit nemo sciat rem propter quam a me missus es et cujusmodi tibi præcepta dederim nam et pueris condixi in illum et illum locum (Liber I Samuelis 21, 2)
ne timeas neque enim inveniet te manus Saul patris mei et tu regnabis super Israël et ego ero tibi secundus sed et Saul pater meus scit hoc (Liber I Samuelis 23, 17)
