pronađen 288 Rezultati za: Templum Salomon

  • Salomon autem præbebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui ejus et viginti choros purissimi olei hæc tribuebat Salomon Hiram per annos singulos (Liber I Regum 5, 11)

  • legitque rex Salomon operas de omni Israël et erat indictio triginta milia virorum (Liber I Regum 5, 13)

  • domus autem quam ædificabat rex Salomon Domino habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine (Liber I Regum 6, 2)

  • et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis juxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi (Liber I Regum 6, 3)

  • igitur ædificavit Salomon domum et consummavit eam (Liber I Regum 6, 14)

  • porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi (Liber I Regum 6, 17)

  • domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit (Liber I Regum 7, 1)

  • et domuncula in qua sedetur ad judicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiæ Pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum (Liber I Regum 7, 8)

  • misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro (Liber I Regum 7, 13)

  • et posuit Salomon omnia vasa propter multitudinem autem nimiam non erat pondus æris (Liber I Regum 7, 47)

  • fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream (Liber I Regum 7, 48)

  • et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini et intulit quæ sanctificaverat David pater suus argentum et aurum et vasa reposuitque in thesauris domus Domini (Liber I Regum 7, 51)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina