pronađen 288 Rezultati za: Templum Salomon

  • rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas filiam quoque Pharaonis et Moabitidas et Ammanitidas Idumeas et Sidonias et Chettheas (Liber I Regum 11, 1)

  • de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israël non ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras certissimo enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore (Liber I Regum 11, 2)

  • sed colebat Salomon Astharthen deam Sidoniorum et Moloch idolum Ammanitarum (Liber I Regum 11, 5)

  • fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut pater ejus (Liber I Regum 11, 6)

  • tunc ædificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon (Liber I Regum 11, 7)

  • et hæc causa rebellionis adversus eum quia Salomon ædificavit Mello et coæquavit voraginem civitatis David patris sui (Liber I Regum 11, 27)

  • erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque Salomon adulescentem bonæ indolis et industrium constituerat eum præfectum super tributa universæ domus Joseph (Liber I Regum 11, 28)

  • voluit ergo Salomon interficere Hieroboam qui surrexit et aufugit in Ægyptum ad Susac regem Ægypti et fuit in Ægypto usque ad mortem Salomonis (Liber I Regum 11, 40)

  • dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem Israël quadraginta anni sunt (Liber I Regum 11, 42)

  • dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate David patris sui regnavitque Roboam filius ejus pro eo (Liber I Regum 11, 43)

  • et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et universa diripuit scuta quoque aurea quæ fecerat Salomon (Liber I Regum 14, 26)

  • hoc autem solum est de quo depreceris Dominum pro servo tuo quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret et illo innitente super manum meam si adoravero in templo Remmon adorante me in eodem loco ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re (Liber II Regum 5, 18)


“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina