pronađen 332 Rezultati za: Suos

  • congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et ingressi juxta mandatum regis et imperium Domini ut expiarent domum Dei (Liber II Paralipomenon 29, 15)

  • quæ postquam gesta sunt misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Hierusalem ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis ad Ezechiam regem Juda et ad omnem populum qui erat in urbe dicens (Liber II Paralipomenon 32, 9)

  • epistulas quoque scripsit plenas blasphemiæ in Dominum Deum Israël et locutus est adversus eum sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea sic et Deus Ezechiæ eruere non poterit populum suum de manu ista (Liber II Paralipomenon 32, 17)

  • transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon observabat somnia sectabatur auguria maleficis artibus inserviebat habebat secum magos et incantatores multaque mala operatus est coram Domino ut inritaret eum (Liber II Paralipomenon 33, 6)

  • et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos judæos (Liber Nehemiae 5, 1)

  • reddite eis hodie agros suos vineas suas oliveta sua et domos suas quin potius et centesimam pecuniæ frumenti vini et olei quam exigere soletis ab eis date pro illis (Liber Nehemiae 5, 11)

  • et exivit ut lavaret pedes suos et ecce piscis inmanis exivit ad devorandum eum (Liber Thobis 6, 2)

  • et factum est circa pullorum cantum accersiri jussit Raguhel servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum (Liber Thobis 8, 11)

  • in hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam filium suum et septem juvenes filios ejus nepotes suos dixitque eis (Liber Thobis 14, 5)

  • factum est autem post obitum matris suæ Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suos (Liber Thobis 14, 14)

  • vocavitque omnes majores omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium consilii sui (Liber Iudith 2, 2)

  • tunc miserunt legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syriæ scilicet Mesopotamiæ et Syriæ Sobal et Lybiæ atque Ciliciæ qui venientes ad Holofernem dixerunt (Liber Iudith 3, 1)


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina