pronađen 3176 Rezultati za: Sum
dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua (Liber Deuteronomii 28, 7)
adiungat Dominus tibi pestilentiam donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam (Liber Deuteronomii 28, 21)
omnes arbores tuas et fruges terræ tuæ robigo consumet (Liber Deuteronomii 28, 42)
nisi custodieris et feceris omnia verba legis hujus quæ scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen ejus gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum (Liber Deuteronomii 28, 58)
disperget te Dominus in omnes populos a summitate terræ usque ad terminos ejus et servies ibi diis alienis quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus (Liber Deuteronomii 28, 64)
in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam mærore consumptam (Liber Deuteronomii 28, 65)
adduxi vos quadraginta annis per desertum non sunt adtrita vestimenta vestra nec calciamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt (Liber Deuteronomii 29, 5)
panem non comedistis vinum et siceram non bibistis ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester (Liber Deuteronomii 29, 6)
ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus cujus cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem (Liber Deuteronomii 29, 18)
cumque audierit verba juramenti hujus benedicat sibi in corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei et adsumat ebria sitientem (Liber Deuteronomii 29, 19)
et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israël juxta maledictiones quæ in libro legis hujus ac fœderis continentur (Liber Deuteronomii 29, 21)
reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis in quos te ante dispersit (Liber Deuteronomii 30, 3)
