Mosaico decorativo

Fondare 3176 Risultati per: Sum

  • dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua (Liber Deuteronomii 28, 7)

  • adiungat Dominus tibi pestilentiam donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam (Liber Deuteronomii 28, 21)

  • omnes arbores tuas et fruges terræ tuæ robigo consumet (Liber Deuteronomii 28, 42)

  • nisi custodieris et feceris omnia verba legis hujus quæ scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen ejus gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum (Liber Deuteronomii 28, 58)

  • disperget te Dominus in omnes populos a summitate terræ usque ad terminos ejus et servies ibi diis alienis quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus (Liber Deuteronomii 28, 64)

  • in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam mærore consumptam (Liber Deuteronomii 28, 65)

  • adduxi vos quadraginta annis per desertum non sunt adtrita vestimenta vestra nec calciamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt (Liber Deuteronomii 29, 5)

  • panem non comedistis vinum et siceram non bibistis ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester (Liber Deuteronomii 29, 6)

  • ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus cujus cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem (Liber Deuteronomii 29, 18)

  • cumque audierit verba juramenti hujus benedicat sibi in corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei et adsumat ebria sitientem (Liber Deuteronomii 29, 19)

  • et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israël juxta maledictiones quæ in libro legis hujus ac fœderis continentur (Liber Deuteronomii 29, 21)

  • reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis in quos te ante dispersit (Liber Deuteronomii 30, 3)


"Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe". São Padre Pio de Pietrelcina