pronađen 3176 Rezultati za: Sum
et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Judas et exercitus ejus ad torrentem aquæ si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos (Liber I Maccabaeorum 5, 40)
et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes quæ in circuitu nostro sunt (Liber I Maccabaeorum 5, 57)
et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitiæ in qua nunc sum qui jucundus eram et dilectus in potestate mea (Liber I Maccabaeorum 6, 11)
et vocavit Philippum unum de amicis suis et præposuit eum super universum regnum suum (Liber I Maccabaeorum 6, 14)
et cogitavit Judas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos (Liber I Maccabaeorum 6, 19)
et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex (Liber I Maccabaeorum 6, 43)
et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic (Liber I Maccabaeorum 6, 46)
escæ autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Judæa de gentibus consumpserant reliquias eorum quæ repositæ fuerant (Liber I Maccabaeorum 6, 53)
si ergo iterum adierint nos adversum te faciemus illis judicium et pugnabimus tecum mari terraque (Liber I Maccabaeorum 8, 32)
interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in prœlio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Judæam et dextrum cornu cum illis (Liber I Maccabaeorum 9, 1)
et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus animas nostras modo et revertemur ad fratres nostros et pugnabimus adversus eos nos autem pauci sumus (Liber I Maccabaeorum 9, 9)
exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Judæ etiam ipsi et commota est terra a voce exercituum et commissum est prœlium a mane usque ad vesperam (Liber I Maccabaeorum 9, 13)