pronađen 3176 Rezultati za: Sum
et vidit Judas et fratres ejus quia multiplicata sunt mala et exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis quæ mandavit populo facere in interitum et consummationem (Liber I Maccabaeorum 3, 42)
et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant tu scis quæ cogitant in nos (Liber I Maccabaeorum 3, 52)
et adsumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos et moverunt castra nocte (Liber I Maccabaeorum 4, 1)
et Gorgias et exercitus ejus in monte prope nos sed state contra inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis spolia (Liber I Maccabaeorum 4, 18)
et incensum posuerunt super altare et accenderunt lucernas quæ super candelabrum erant et lucebant in templo (Liber I Maccabaeorum 4, 50)
et posuerunt super mensam panes et adpenderunt vela et consummaverunt omnia opera quæ fecerunt (Liber I Maccabaeorum 4, 51)
et facta est lætitia in populo magna valde et aversum est obprobrium gentium (Liber I Maccabaeorum 4, 58)
et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum (Liber I Maccabaeorum 5, 6)
et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus dicentes congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos (Liber I Maccabaeorum 5, 10)
dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant (Liber I Maccabaeorum 5, 15)
et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus quæ erant illis et adduxit in Judæam cum lætitia magna (Liber I Maccabaeorum 5, 23)
et divertit Judas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum ejus et sumpsit spolia ejus et succendit eam igni (Liber I Maccabaeorum 5, 35)