pronađen 1759 Rezultati za: Spe
o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in quattuor ventos cæli dispersi vos dicit Dominus (Prophetia Zachariae 2, 6)
quis enim despexit dies parvos et lætabuntur et videbunt lapidem stagneum in manu Zorobabel septem isti oculi Domini qui discurrunt in universa terra (Prophetia Zachariae 4, 10)
et dispersi eos per omnia regna quæ nesciunt et terra desolata est ab eis eo quod non esset transiens et revertens et posuerunt terram desiderabilem in desertum (Prophetia Zachariae 7, 14)
videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis et Accaron quoniam confusa est spes ejus et peribit rex de Gaza et Ascalon non habitabitur (Prophetia Zachariae 9, 5)
et sedebit separator in Azoto et disperdam superbiam Philisthinorum (Prophetia Zachariae 9, 6)
et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas ejus a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terræ (Prophetia Zachariae 9, 10)
convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibi (Prophetia Zachariae 9, 12)
quia ecce ego suscitabo pastorem in terra qui derelicta non visitabit dispersum non quæret et contritum non sanabit et id quod stat non enutriet et carnes pingujum comedet et ungulas eorum dissolvet (Prophetia Zachariae 11, 16)
in die illo proteget Dominus habitatores Hierusalem et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David et domus David quasi Dei sicut angelus Domini in conspectu ejus (Prophetia Zachariae 12, 8)
et erit in die illa dicit Dominus exercituum disperdam nomina idolorum de terra et non memorabuntur ultra et prophetas et spiritum inmundum auferam de terra (Prophetia Zachariae 13, 2)
framea suscitare super pastorem meum et super virum coherentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et dispergantur oves et convertam manum meam ad parvulos (Prophetia Zachariae 13, 7)
et erunt in omni terra dicit Dominus partes duæ in ea disperdentur et deficient et tertia pars relinquetur in ea (Prophetia Zachariae 13, 8)