pronađen 247 Rezultati za: Roi
quam statim destruent et lapides ejus ac ligna atque universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo (Liber Leviticus 14, 45)
comedetis vetustissima veterum et vetera novis supervenientibus proicietis (Liber Leviticus 26, 10)
ipsum tabernaculum et operimentum ejus tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia ejus (Liber Numeri 3, 26)
ut portent cortinas tabernaculi et tectum fœderis operimentum aliud et super omnia velamen janthinum tentoriumque quod pendet in introitu fœderis tabernaculi (Liber Numeri 4, 25)
cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia quæ ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii (Liber Numeri 4, 26)
in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii (Liber Numeri 6, 10)
descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent (Liber Numeri 12, 5)
ne fiat hæc quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suæ ecce jam medium carnis ejus devoratum est lepra (Liber Numeri 12, 12)
cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia (Liber Numeri 16, 27)
ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem sicut cernis in præsenti die (Liber Deuteronomii 4, 38)
sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si inobœdientes fueritis voci Domini Dei vestri (Liber Deuteronomii 8, 20)
ut custodiatis universa mandata illius quæ ego hodie præcipio vobis et possitis introire et possidere terram ad quam ingredimini (Liber Deuteronomii 11, 8)