pronađen 901 Rezultati za: Rio
sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et inmunditias abominationesque quæ fuerant in terra Juda et in Hierusalem abstulit Josias ut statueret verba legis quæ scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini (Liber II Regum 23, 24)
in diebus ejus ascendit Pharao Necho rex Ægypti contra regem Assyriorum ad flumen Eufraten et abiit Josias rex in occursum ejus et occisus est in Mageddo cum vidisset eum (Liber II Regum 23, 29)
Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Jerioth fueruntque filii ejus Jesar et Sobab et Ardon (Liber I Paralipomenon 2, 18)
Beera filius ejus quem captivum duxit Theglathphalnasar rex Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben (Liber I Paralipomenon 5, 6)
et suscitavit Deus Israël spiritum Ful regis Assyriorum et spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alæ et Abor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc (Liber I Paralipomenon 5, 26)
et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem juxta ordinem suum in ministerio (Liber I Paralipomenon 6, 32)
filia autem ejus fuit Sara quæ ædificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara (Liber I Paralipomenon 7, 24)
omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua (Liber I Paralipomenon 9, 22)
hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte jugiter suo ministerio deservirent (Liber I Paralipomenon 9, 33)
iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus (Liber I Paralipomenon 13, 1)
Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios (Liber I Paralipomenon 16, 42)
neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio (Liber I Paralipomenon 17, 5)