pronađen 20233 Rezultati za: Re
igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex hujus anima pendeat (Liber Genesis 44, 30)
videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos (Liber Genesis 44, 31)
ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore (Liber Genesis 44, 32)
non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quæ oppressura est patrem meum testis adsistam (Liber Genesis 44, 34)
non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram adstantibus unde præcepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ (Liber Genesis 45, 1)
et dixit fratribus suis ego sum Joseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti (Liber Genesis 45, 3)
nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum (Liber Genesis 45, 5)
biennium est quod fames esse cœpit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti (Liber Genesis 45, 6)
præmisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis (Liber Genesis 45, 7)
non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universæ domus ejus ac principem in omni terra Ægypti (Liber Genesis 45, 8)
festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei hæc mandat filius tuus Joseph Deus me fecit dominum universæ terræ Ægypti descende ad me ne moreris (Liber Genesis 45, 9)
ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quæ possides (Liber Genesis 45, 11)