Mosaico decorativo

Talált 20233 Eredmények: Re

  • igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex hujus anima pendeat (Liber Genesis 44, 30)

  • videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos (Liber Genesis 44, 31)

  • ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore (Liber Genesis 44, 32)

  • non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quæ oppressura est patrem meum testis adsistam (Liber Genesis 44, 34)

  • non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram adstantibus unde præcepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ (Liber Genesis 45, 1)

  • et dixit fratribus suis ego sum Joseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti (Liber Genesis 45, 3)

  • nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum (Liber Genesis 45, 5)

  • biennium est quod fames esse cœpit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti (Liber Genesis 45, 6)

  • præmisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis (Liber Genesis 45, 7)

  • non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universæ domus ejus ac principem in omni terra Ægypti (Liber Genesis 45, 8)

  • festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei hæc mandat filius tuus Joseph Deus me fecit dominum universæ terræ Ægypti descende ad me ne moreris (Liber Genesis 45, 9)

  • ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quæ possides (Liber Genesis 45, 11)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina