pronađen 20233 Rezultati za: Re
sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit ut det eunuchis et famulis suis (Liber I Samuelis 8, 15)
servos etiam vestros et ancillas et juvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo (Liber I Samuelis 8, 16)
greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi (Liber I Samuelis 8, 17)
et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa (Liber I Samuelis 8, 18)
noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos (Liber I Samuelis 8, 19)
et erimus nos quoque sicut omnes gentes et judicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis (Liber I Samuelis 8, 20)
dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israël vadat unusquisque in civitatem suam (Liber I Samuelis 8, 22)
et erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abihel filii Seror filii Bechoreth filii Afia filii viri Jemini fortis robore (Liber I Samuelis 9, 1)
perierant autem asinæ Cis patris Saul et dixit Cis ad Saul filium suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quære asinas qui cum transissent per montem Ephraim (Liber I Samuelis 9, 3)
et per terram Salisa et non invenissent transierunt etiam per terram Salim et non erant sed et per terram Jemini et minime reppererunt (Liber I Samuelis 9, 4)
cum autem venissent in terram Suph dixit Saul ad puerum suum qui erat cum eo veni et revertamur ne forte dimiserit pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis (Liber I Samuelis 9, 5)
dixitque Saul ad puerum suum ecce ibimus quid feremus ad virum panis defecit in sitarciis nostris et sportulam non habemus ut demus homini Dei nec quicquam aliud (Liber I Samuelis 9, 7)