pronađen 20233 Rezultati za: Re
et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut venirent in terminos Israël facta est itaque manus Domini super Philistheos cunctis diebus Samuhel (Liber I Samuelis 7, 13)
et redditæ sunt urbes quas tulerant Philisthim ab Israël Israheli ab Accaron usque Geth et terminos suos liberavit Israël de manu Philisthinorum eratque pax inter Israël et Amorreum (Liber I Samuelis 7, 14)
revertebaturque in Ramatha ibi enim erat domus ejus et ibi judicabat Israhelem ædificavit etiam ibi altare Domino (Liber I Samuelis 7, 17)
congregati ergo universi majores natu Israël venerunt ad Samuhel in Ramatha (Liber I Samuelis 8, 4)
dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut judicet nos sicut universæ habent nationes (Liber I Samuelis 8, 5)
displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut judicet nos et oravit Samuhel Dominum (Liber I Samuelis 8, 6)
dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos (Liber I Samuelis 8, 7)
juxta omnia opera sua quæ fecerunt a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi (Liber I Samuelis 8, 8)
nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et prædic eis jus regis qui regnaturus est super eos (Liber I Samuelis 8, 9)
dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem (Liber I Samuelis 8, 10)
et ait hoc erit jus regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum (Liber I Samuelis 8, 11)
et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum (Liber I Samuelis 8, 12)