pronađen 20233 Rezultati za: Re
vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam (Epistula II Petri 1, 5)
in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem (Epistula II Petri 1, 7)
hæc enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione (Epistula II Petri 1, 8)
quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis hæc enim facientes non peccabitis aliquando (Epistula II Petri 1, 10)
sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et salvatoris Jesu Christi (Epistula II Petri 1, 11)
propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in præsenti veritate (Epistula II Petri 1, 12)
justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione (Epistula II Petri 1, 13)
dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis (Epistula II Petri 1, 15)
non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam sed speculatores facti illius magnitudinis (Epistula II Petri 1, 16)
accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui (Epistula II Petri 1, 17)
et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris (Epistula II Petri 1, 19)
hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturæ propria interpretatione non fit (Epistula II Petri 1, 20)