Mosaico decorativo

Found 20233 Results for: Re

  • vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam (Epistula II Petri 1, 5)

  • in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem (Epistula II Petri 1, 7)

  • hæc enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione (Epistula II Petri 1, 8)

  • quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis hæc enim facientes non peccabitis aliquando (Epistula II Petri 1, 10)

  • sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et salvatoris Jesu Christi (Epistula II Petri 1, 11)

  • propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in præsenti veritate (Epistula II Petri 1, 12)

  • justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione (Epistula II Petri 1, 13)

  • dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis (Epistula II Petri 1, 15)

  • non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam sed speculatores facti illius magnitudinis (Epistula II Petri 1, 16)

  • accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui (Epistula II Petri 1, 17)

  • et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris (Epistula II Petri 1, 19)

  • hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturæ propria interpretatione non fit (Epistula II Petri 1, 20)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina