pronađen 20233 Rezultati za: Re
sunt enim multi et inobœdientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt (Epistula ad Titum 1, 10)
quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quæ non oportet turpis lucri gratia (Epistula ad Titum 1, 11)
dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malæ bestiæ ventres pigri (Epistula ad Titum 1, 12)
testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide (Epistula ad Titum 1, 13)
confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi (Epistula ad Titum 1, 16)
tu autem loquere quæ decet sanam doctrinam (Epistula ad Titum 2, 1)
juvenes similiter hortare ut sobrii sint (Epistula ad Titum 2, 6)
verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis (Epistula ad Titum 2, 8)
qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum (Epistula ad Titum 2, 14)
hæc loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat (Epistula ad Titum 2, 15)
admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto obœdire ad omne opus bonum paratos esse (Epistula ad Titum 3, 1)
neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines (Epistula ad Titum 3, 2)