pronađen 20233 Rezultati za: Re
in exemplum justi judicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 5)
si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 6)
et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de cælo cum angelis virtutis ejus (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 7)
cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 10)
rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Jesu Christi et nostræ congregationis in ipsum (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 1)
ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 2)
ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 3)
non retinetis quod cum adhuc essem apud vos hæc dicebam vobis (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 5)
et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 6)
et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 8)
et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 10)
ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 11)