pronađen 20233 Rezultati za: Re
vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 4)
rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et præsunt vobis in Domino et monent vos (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 12)
rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 14)
videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 15)
Spiritum nolite extinguere (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 19)
prophetias nolite spernere (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 20)
ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 23)
fratres orate pro nobis (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 25)
salutate fratres omnes in osculo sancto (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 26)
Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 1)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 2)
gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscujusque omnium vestrum in invicem (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 3)