pronađen 20233 Rezultati za: Re
certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere (Epistula ad Romanos 15, 14)
audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quæ data est mihi a Deo (Epistula ad Romanos 15, 15)
in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi (Epistula ad Romanos 15, 19)
sic autem hoc prædicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum ædificarem (Epistula ad Romanos 15, 20)
propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos (Epistula ad Romanos 15, 22)
nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam annis (Epistula ad Romanos 15, 23)
nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis (Epistula ad Romanos 15, 25)
probaverunt enim Macedonia et Achaja conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem (Epistula ad Romanos 15, 26)
placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis (Epistula ad Romanos 15, 27)
obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum (Epistula ad Romanos 15, 30)
ut liberer ab infidelibus qui sunt in Judæa et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis (Epistula ad Romanos 15, 31)
ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum (Epistula ad Romanos 15, 32)