pronađen 20233 Rezultati za: Re
itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo (Epistula ad Romanos 14, 12)
si enim propter cibum frater tuus contristatur jam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est (Epistula ad Romanos 14, 15)
non est regnum Dei esca et potus sed justitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto (Epistula ad Romanos 14, 17)
noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat (Epistula ad Romanos 14, 20)
bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur (Epistula ad Romanos 14, 21)
debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere (Epistula ad Romanos 15, 1)
Deus autem patientiæ et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum (Epistula ad Romanos 15, 5)
ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi (Epistula ad Romanos 15, 6)
propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei (Epistula ad Romanos 15, 7)
gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo (Epistula ad Romanos 15, 9)
et rursus Esajas ait erit radix Jesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt (Epistula ad Romanos 15, 12)
Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti (Epistula ad Romanos 15, 13)