pronađen 20233 Rezultati za: Re
petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silæ (Actus Apostolorum 16, 29)
et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam (Actus Apostolorum 16, 30)
at illi dixerunt crede in Domino Jesu et salvus eris tu et domus tua (Actus Apostolorum 16, 31)
cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et lætatus est cum omni domo sua credens Deo (Actus Apostolorum 16, 34)
et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos (Actus Apostolorum 16, 35)
Paulus autem dixit eis cæsos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant (Actus Apostolorum 16, 37)
et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc timueruntque audito quod Romani essent (Actus Apostolorum 16, 38)
et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem (Actus Apostolorum 16, 39)
exeuntes autem de carcere introjerunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt (Actus Apostolorum 16, 40)
secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis (Actus Apostolorum 17, 2)
adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Jesus quem ego adnuntio vobis (Actus Apostolorum 17, 3)
et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silæ et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucæ (Actus Apostolorum 17, 4)