Mosaico decorativo

Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re

  • petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silæ (Actus Apostolorum 16, 29)

  • et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam (Actus Apostolorum 16, 30)

  • at illi dixerunt crede in Domino Jesu et salvus eris tu et domus tua (Actus Apostolorum 16, 31)

  • cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et lætatus est cum omni domo sua credens Deo (Actus Apostolorum 16, 34)

  • et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos (Actus Apostolorum 16, 35)

  • Paulus autem dixit eis cæsos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant (Actus Apostolorum 16, 37)

  • et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc timueruntque audito quod Romani essent (Actus Apostolorum 16, 38)

  • et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem (Actus Apostolorum 16, 39)

  • exeuntes autem de carcere introjerunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt (Actus Apostolorum 16, 40)

  • secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis (Actus Apostolorum 17, 2)

  • adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Jesus quem ego adnuntio vobis (Actus Apostolorum 17, 3)

  • et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silæ et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucæ (Actus Apostolorum 17, 4)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina