pronađen 20233 Rezultati za: Re
stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum (Evangelium secundum Lucam 19, 8)
venit enim Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat (Evangelium secundum Lucam 19, 10)
hæc illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur (Evangelium secundum Lucam 19, 11)
dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti (Evangelium secundum Lucam 19, 12)
cives autem ejus oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos (Evangelium secundum Lucam 19, 14)
et factum est ut rediret accepto regno et jussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset (Evangelium secundum Lucam 19, 15)
et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario (Evangelium secundum Lucam 19, 20)
dicit ei de ore tuo te judico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi (Evangelium secundum Lucam 19, 22)
et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud (Evangelium secundum Lucam 19, 23)
dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo (Evangelium secundum Lucam 19, 26)
verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me (Evangelium secundum Lucam 19, 27)
et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam ejus desiderat (Evangelium secundum Lucam 19, 31)