pronađen 20233 Rezultati za: Re
et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget (Evangelium secundum Lucam 18, 33)
factum est autem cum adpropinquaret Hiericho cæcus quidam sedebat secus viam mendicans (Evangelium secundum Lucam 18, 35)
et cum audiret turbam prætereuntem interrogabat quid hoc esset (Evangelium secundum Lucam 18, 36)
dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret (Evangelium secundum Lucam 18, 37)
et clamavit dicens Jesu Fili David miserere mei (Evangelium secundum Lucam 18, 38)
et qui præibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei (Evangelium secundum Lucam 18, 39)
et Jesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit (Evangelium secundum Lucam 18, 42)
et ingressus perambulabat Hiericho (Evangelium secundum Lucam 19, 1)
et quærebat videre Jesum quis esset et non poterat præ turba quia statura pusillus erat (Evangelium secundum Lucam 19, 3)
et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus (Evangelium secundum Lucam 19, 4)
et cum venisset ad locum suspiciens Jesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere (Evangelium secundum Lucam 19, 5)
et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset (Evangelium secundum Lucam 19, 7)