pronađen 20233 Rezultati za: Re
omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare (Evangelium secundum Lucam 10, 22)
dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis et non viderunt et audire quæ auditis et non audierunt (Evangelium secundum Lucam 10, 24)
et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam æternam possidebo (Evangelium secundum Lucam 10, 25)
ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum (Evangelium secundum Lucam 10, 27)
dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives (Evangelium secundum Lucam 10, 28)
ille autem volens justificare se ipsum dixit ad Jesum et quis est meus proximus (Evangelium secundum Lucam 10, 29)
suscipiens autem Jesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto (Evangelium secundum Lucam 10, 30)
accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo præterivit (Evangelium secundum Lucam 10, 31)
similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit (Evangelium secundum Lucam 10, 32)
et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi (Evangelium secundum Lucam 10, 35)
factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quædam Martha nomine excepit illum in domum suam (Evangelium secundum Lucam 10, 38)
Martha autem satagebat circa frequens ministerium quæ stetit et ait Domine non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet (Evangelium secundum Lucam 10, 40)