pronađen 20233 Rezultati za: Re
et ait illis quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit et quicumque me recipit recipit eum qui me misit nam qui minor est inter omnes vos hic major est (Evangelium secundum Lucam 9, 48)
respondens autem Johannes dixit præceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem dæmonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum (Evangelium secundum Lucam 9, 49)
et ait ad illum Jesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis est (Evangelium secundum Lucam 9, 50)
factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis ejus et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem (Evangelium secundum Lucam 9, 51)
et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi (Evangelium secundum Lucam 9, 52)
et non receperunt eum quia facies ejus erat euntis Hierusalem (Evangelium secundum Lucam 9, 53)
et conversus increpavit illos (Evangelium secundum Lucam 9, 55)
et ait illi Jesus vulpes foveas habent et volucres cæli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Evangelium secundum Lucam 9, 58)
ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meum (Evangelium secundum Lucam 9, 59)
dixitque ei Jesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 9, 60)
et ait alter sequar te Domine sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt (Evangelium secundum Lucam 9, 61)
ait ad illum Jesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei (Evangelium secundum Lucam 9, 62)